This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. tandem nequiquam iumentis atque
hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime
[p. 108]
ad id ipsum loco purgato—tantum nivis fodiendum
atque egerendum fuit.
[2]
inde ad rupem muniendam,
per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum
caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus
deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum
faciunt eamque, cum et vis venti apta1 faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso
aceto putrefaciunt.
[3]
ita torridam incendio rupem
ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos
ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci
possent.
[4]
quadriduum circa rupem consumptum
iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere
cacumina sunt, et si quid est pabuli obruunt nives.
[5]
inferiora valles et apricos quosdam2 colles habent rivosque et3 prope silvas et iam humano cultu digniora loca.
[6]
ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data. triduo inde
[p. 110]
ad planum descensum iam et4 locis mollioribus et5 accolarum ingeniis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.