Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58. haud longi inde temporis,1 dum intolerabilia frigora erant,
[2?]
quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam
ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque,
aut vi aut voluntate adiuncturus.
[3]
transeuntem
Appenninum adeo atrox adorta tempestas est ut
Alpium prope foeditatem superaverit. vento
mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia
aut arma omittenda erant, aut contra enitentes
vertice intorti adfligebantur, constitere;
[4]
dein, cum
iam spiritum includeret nec reciprocare animam
sineret, aversi a vento parumper consedere.
[5]
tum
vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos
fragores micare ignes; capti2 auribus et oculis metu omnes torpere;
[6]
tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo quo deprensi erant
loco castra ponere necessarium visum est.
[7]
id vero
laboris velut de integro initium fuit: nam nec
explicare quicquam nec statuere poterant, nec quod
statutum esset manebat, omnia perscindente vento
[p. 174]
et rapiente;
[8]
et mox aqua levata vento cum super3 gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
[9]
tantaque vis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili
hominum iumentorumque strage cum se quisque
attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix4 flectere artus poterant.
[10]
deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere5 animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. biduum eo loco velut obsessi mansere.
[11]
multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.