Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia
dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram
ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus
tenebatur, traiecit.
[2]
advenienti Hamilcar, Gisgonis
filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus1 milibus militum oppidumque cum insula traditur.
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique
et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate
viros sub corona venierunt.
[3]
postquam ab ea parte
satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas
Volcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem,
traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas
inventus.
[4]
iam forte transmiserant ad vastandam
Italiae oram depopulatoque Uibonensi agro urbem
etiam terrebant.
[5]
repetenti Siciliam consuli escensio
hostium in agrum Uibonensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis,
et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium,
missae traduntur.
[6]
multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari
supero misit, Sex. pomponio legato cum viginti
quinque longis navibus Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit,
[7?]
M. Aemilio
praetori quinquaginta navium classem explevit. ipse
[p. 152]
compositis Siciliae rebus decem navibus oram Italiae
legens Ariminum pervenit. inde cum exercitu suo
profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.