This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo
in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam
famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
[2]
itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes, ut, priusquam consules in
agros suos educerent legiones, viaeque omnes hostium
praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis
convehi iuberet Capuam.
[3]
Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam, ut frumenti copia fieret Campanis, iussit.
[4]
Hanno
ex Bruttiis profectus cum exercitu vitabundus castra
hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento
[p. 252]
iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa
urbe loco edito castra posuit;
[5]
inde ex sociis circa
populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis, quae commeatus eos prosequerentur.
[6]
Capuam inde nuntium misit,
qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto
essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto.
[7]
id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo plus quadringenta
vehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id
castigatis ab Hannone, quod ne fames quidem, quae
mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset,
alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
[8]
ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules —
circa Bovianum castra Romanorum erant—miserunt.
[9]
qui cum auditis quae ad Capuam agerentur, inter se
comparassent, ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus
nocte Beneventi moenia est ingressus.
[10]
ex propinquo
cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum
frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem
ordinem inmixtis agrestibus et servis sublatum.
[11]
his
satis compertis consul militibus edicit, signa tantum
armaque in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse.
[12]
quarta vigilia profecti sarcinis
omnibus impedimentisque Beneventi relictis paulo ante
lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt, ut, si in plano castra posita essent, haud
dubie primo impetu capi potuerint.
[13]
altitudo loci et
munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri nisi
arduo ac difficili ascensu poterant.
[14]
luce prima proelium
ingens accensum est. nec vallum modo tutantur Poeni,
sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis
[p. 253]
per ardua hostes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.