This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
per idem tempus cum in arce Tarentina
vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium,
quod ibi erat, Romanum praefectusque praesidii atque
arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant,
[2]
qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis
viginti ferme navium Regii stabat.
[3]
praeerat classi
commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus,
ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris.
[4]
primo quinque naves quarum maximae duae triremes,
a Marcello ei traditae erant, habuit: postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes;
[5]
postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto
debitas ex foedere exigendo classem viginti navium,
[p. 338]
sicut ante dictum est, efficit.
[6]
huic ab Regio profectae
classi Democrates cum pari classi navium Tarenti.
narum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit.
[7]
velis tum forte inprovidus futuri
certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis, instructamque et
armatam egregie pro magnitudine navium classes
habebat.
[8]
et tum forte sub idem tempus et venti vis
omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militer ad imminens certamen satis temporis esset.
[9]
raro
alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe
cum in maioris discrimen rei, quam ipsae erant, pugnarent:
[10]
Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post
centesimum prope annum arcem etiam liberarent, spe
commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros;
[11]
Romani, ut
retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute,
sed proditione ac furto Tarentum amissum.
[12]
itaque ex
utraque parte signo dato cum rostris concurrissent
neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem
paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam, ut
non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
[13]
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in
arto stipatae erant naves, ut vix ullum telum in mari
vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
[14]
insignis
tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quae primae
agminum concurrerant inter se.
[15]
in Romana nave ipse
Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit
cognomen, non publico modo sed privato etiam odio
invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis
erat, quae Tarentum Hannibali prodiderat.
[16]
hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum
hasta transfigit, atque ille praeceps cum armis procidit
[p. 339]
ante proram.
[17]
victor Tarentinus in turbatam duce amisso
navem inpigre transgressus cum summovisset hostis,
et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit.
[18]
ita in medio circumventa
Romana navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi
praetoriam navem captam videre; fugientesque passim
aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae
mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque.
[19]
ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in
potestatem hostium venere, aliae ad incertos ventos
hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum
evectae sunt.
[20]
nequaquam pari fortuna per eos dies
Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum
frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur,
Livius,
[21]
qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei C. Persium,
[22]
inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros
palatosque adortus cum diu passim cecidissct, paucos
ex multis trepida fuga incidentis semiapertis portarum
foribus in urbem compulit, nec multum aflit, quin
urbs eodem impetu caperetur.
[23]
ita aequatae res ad
Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari.
frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata
pariter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.