previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino successit. [2] Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Uoturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit. [3] cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit petitque, [4] ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet. [5] erectis omnibus expectatione, quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse, [6] qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi. [7] proinde, si videretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod in Italia sit, temporumque rei publicae. [8] vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses invaserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare [p. 319] sententiae eosdemque consules dicturos esse, [9] tum Torquatus "neque ego vestros" inquit "mores consul ferre potero, neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse." [10] tum centuria et auctoritate ,ota viri et admirantium circa fremitu petiit a consule, ut Uoturiam seniorum citaret: [11] velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae senioribus datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. [12] seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honoran, Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. [13] ita de tribus consultatione data senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Marcellum Claudium fulgentem tum Sicilia domita et M. Valerium absentis consules dixerunt. auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. [14] eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. [15] centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit, parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (29 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: