previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[1]

bonam mulierem eorum que sunt intus dominari oportet, curam habentem omnium secundum scriptas leges, non permittentem ingredi nullum si non vir perceperit, timentem [5] precipue verba forensium mulierum ad corrupcionem anime. et que intus sibi contingunt ut sola sciat, et si quid sinistri ab ingredientibus fiat, vir habet causam. dominam existentem expensarum et sumptuum ad festivitates quas quidem vir permiserit, expensis et vestimento ac apparatu minori [10] utentem quam eciam leges civitatis precipiunt, considerantem quoniam nec questus vestimentorum differens forma nec auri multitudo tanta est ad mulieris virtutem quanta modestia in quolibet opere et desiderium honeste atque composite vite. etenim quilibet talis ornatus et elacio anime est, et multo [15] cercius ad senectutem iustas laudes sibi filiisque tribuendo.

talium quidem igitur ipsa se inanimet mulier composite dominari. indecens enim viro videtur scire que intus fiunt. in ceteris autem omnibus viro parere intendat, nec quicquam civilium audiens, nec aliquid de hiis que ad nupcias spectare [20] videntur velit peragere. sed cum tempus exigit proprios filios filiasve foras tradere aut recipere, tunc autem pareat quoque viro in omnibus et simul deliberet et obediat si ille preceperit, arbitrans non ita viro esse turpe eorum que domi sunt quicquam peragere, sicut mulieri que foris sunt perquirere. [25] sed arbitrari decet vere compositam mulierem viri mores vite sue legem inponi, a deo sibi inpositos, cum nupciis et fortuna coniunctos. quos equidem si pacienter et humiliter ferat, facile reget domum, si vero non, difficilius. propter que decet non solum cum contingit virum ad rerum esse [30] prosperitatem et ad aliam gloriam, unanimem esse ac iuxta velle servire, verum eciam in adversitatibus. si quid autem in rebus deerit vel ad corporis egritudinem aut ad ignoranciam anime esse manifestam, dicat quoque semper optima et in decentibus obsequatur, preterquam turpe quidem agere [35] aut sibi non dignum, vel memorem esse si quid vir anime passione ad ipsam peccaverit, de nichilo conqueratur quasi illo hoc peragente, sed hec omnia egritudinis ac ignorancie ponere et accidencium peccatorum. quantum enim in hiis quis diligencius obsequatur, tanto maiorem graciam habebit [40] qui curatus extiterit, cum ab egritudine fuerit liberatus. et si quid ei iubenti non bene habencium non paruerit mulier, multo magis senciet a morbo curatus. propter que decet timere huiusmodi, in aliis autem multo diligencius obsequi quam si empta venisset ad domum. magno enim precio [45] empta fuit, societate namque vite et protectione liberorum, quibus nil maius nec sanctius fieret. adhuc insuper si quidem cum felici viro vixisset, non quoque similiter fieret divulgata. et quidem non modicum est uti bene prosperitate et non humiliter, verum eciam adversitatem bene sufferre [50] multo magis merito honoratur. nam in multis iniuriis et doloribus esse et nichil turpe peragere fortis animi est. orare quidem igitur decet in adversitate virum non pervenire, si vero quicquam mali sibi contingat, arbitrari huic optimam laudem esse sobrie mulieris, existimantem quoniam nec Alciste [55] tantam acquireret sibi gloriam nec Penelope tot et tantas laudes meruisset, si cum felicibus viris vixissent. nunc autem Admiti et Ulixis adversitates paraverunt eis memoriam immortalem. facte enim in malis fideles et iuste viris, a diis nec immerito sunt honorate. prosperitatis quidem enim [60] facile invenire participantes, adversitati non volunt communicare non optime mulierum. propter que omnia decet multo magis honorare virum et in verecundia non habere, “si sacra pudicicia et opes animositatis filius secundum Herculem non sequantur.”Orpheus Fr.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: