Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1
Scr. in Sinuessano
xv K. Iun.
a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
letter 2letter 3letter 4
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a.
710 (44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a.
710
(44)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 17letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25letter 26letter 27letter 28letter 29
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius. [2] L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse † quod puto. tantum† enim video, non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. [3] de Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna conlega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. itaque alia cogitat. [4] quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit ignoro. hos tamen ... πεντέλοιπον movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. de Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.