previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Antonius id. Mai. ad forum Iuli cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad forum Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum. [2] fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. [3] Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer. in ea re studium mihi suum L. Gelliusde tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei p. cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: