[10]
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae
atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris
habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute
depulsum est; in altera parte ita res ab1 L. Lucullo, summo
viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum2 magna
atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem
extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae
tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco,
et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta
oratione mea neque falsa adficta3 esse videatur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.