Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones
et consul venerunt.
[2]
consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante
consul fuerat, ita verba fecit:
[3]
militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur.
[4]
P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis
quinquaginta esset, vacationem militiae esse.
[5]
deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae,
adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare.
[6]
si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.