Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.
[2]
Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio
legatorum respuebatur;
[3]
et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se
nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur:
[4]
ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.
[5]
omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur, [p. 43] miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentis
legatos.
[6]
et legatio Rhodiorum † erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis
quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.
[7]
itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi
cum rege locum in senatu quaerebat.
[8]
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem
quidem neque Asiae ingratam populis —
[9]
nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
[10]
Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.