Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium [p. 37] amissam quam superesse cernerent — nec enim plus decem milia hominum erant —, dediderunt sese, nihil
quidem illi pacti;
[2]
speraverant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum.
[3]
at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus
ab se gestis misit.
[4]
quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset — nam consul alter Postumius agris recognoscendis
in Campania occupatus aberat —
[5]
, atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos
ac deletos esse,
[6]
tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani
pacatos servire.
[7]
quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius
reciperari possit, reddantur curare;
[8]
arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram victoriam vincendo pugnantis, non saeviendo in adflictos fieri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.