previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto. [2] primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, [3] ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur ... gladiis hastas petere pedites ... nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere. [4] Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. [5] cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt. [6] nec regii, sparsi iam [p. 85] ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. [7] cum victor equestri proelio rex ... parvo momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. [8] fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, [9] ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; [10] si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. [11] in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leonnatus Eulyesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P Licinius Crassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Cotys
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: