Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
[p. 3039]postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui [cum] stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset.
[2]
cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae quicquam rei agere;
[3]
tum quicumque aetate militari essent armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
[4]
quibus aetas ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pararet uallumque peteret, cibaria coquere iussit.
[5]
sic iuuentus discurrit ad uallum petendum. sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere.
[6]
inde composito agmine non itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:
[7]
adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta uerti.
[8]
'adcelera, signifer,' 'sequere, miles,' inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. media nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.