previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

63. uadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. [2] [p. 3091]eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio uirtus magis enituit. [3] consul prouidere omnia, laudare fortes, increpare sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim uirorum opera edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant. [4] redintegrato clamore undique omnes conisi hostem auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recipit. [5] gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decreuit. populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit. [6] consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi. [7] itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis estiam tum Apollinare appellabant—, auocauere senatum. [8] [p. 3092]ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio uociferante de patribus, [9] non de hostibus consules triumphare uelle gratiamque pro priuato merito in tribunum, non pro uirtute honorem peti. nunquam ante de triumpho per populum actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse; [10] ne reges quidem maiestatem summi ordinis imminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. [11] in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsecratio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Primores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollinaris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollinis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius Potitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flaminia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M Horatius Barbatus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Ici'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: