Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
[p. 21018] ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur argentum aurumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitauerunt.
[2]
cum ex eo pauor ac trepidatio totam urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem,
[3]
non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso euentu est;
[4]
cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?