previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod euenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, [2] in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, [3] [p. 21082]et <in> foro boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, [4] et nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se commouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari consedisse, [5] et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina raptum abstulisse. [6] ob cetera prodigia libros adire decemuiri iussi; quod autem lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota ciuitas operata fuit. [7] iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, [8] et donum ex auri pondo quadraginta Lanuuium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in Auentino dedicauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; [9] Romae quoque et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde uniuerso populo circa omnia puluinaria indicta, [10] et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. [11] haec procurata uotaque ex libris Sibyllinis magna ex parte leuauerant religione animos.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
  • Cross-references to this page (36):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Picenum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Algidum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amiternius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athanagia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aventinus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Genio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuventas
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ALGIDUS Italy.
    • Harper's, Domus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECE´MVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUSTRA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORA´CULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SORTES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VOTA PUBLICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´LGIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Ge'nius
    • Smith's Bio, Serra'nus
    • Smith's Bio, Spes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: