Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
pace terra marique parta, exercitu in naues imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit.
[2]
inde magna parte militum nauibus missa ipse per laetam pace non minus quam uictoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente uias Romam peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est inuectus.
[3]
argenti tulit in aerarium pondo centum uiginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris diuisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est,
[4]
Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus.
[5]
—hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.— secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde uita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.
[6]
[p. 30087]Africani cognomen militaris prius fauor an popularis aura celebrauerit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo;
[7]
primus
certe hic imperator nomine uictae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam uictoria pares
insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum
fecerunt.