previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [p. 9073]pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Samnitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. [2] duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. [3] spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus uersicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum: [4] illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, [5] non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera. [6] uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse. [7] [p. 9074]his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. [8] simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte uictoria inciperet. [9] prior forte Iunius commouit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida ueste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. [10] quod ubi sensit dictator, 'ab laeuone cornu uictoria incipiet' inquit 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, [11] non partem maximam uictoriae trahet?' concitat milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. [12] M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. [13] is nouus additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. [14] iam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis. [15] dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho longe maximam speciem captiua arma praebuere. [16] [p. 9075]tantum magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum diuiderentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. [17] et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. [18] eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili uictoria dimicat. [19] ipsum oppidumnam ad moenia uictor accessitcepisset, ni legati dedentes urbem exissent. [20] praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator uictoria triumphans urbem est inuectus; [21] quin etiam deuictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declarauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perusia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spongia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tensae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentariae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cuneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galea
    • Harper's, Forum
    • Harper's, Trapezītae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FORUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PERU´SIA
    • Smith's Bio, Cursor
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (30):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: