previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, [p. 413] paucis milites alloquitur. [2] negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum. [3] ad certam eos se victoriam ducere: quippe ad quod bellum collega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos. [4] auditum modo in acienam ne ante audiatur, daturum operamalterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam facturum. [5] famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos; gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; [6] semper quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse. cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur. [7] et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes ibant: illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. [8] deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter, felix pugna, [9] matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum, quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque [10] et offerre et fatigare precibus, ut, quae ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. [11] modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis abire nec subsistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare. [12] et ad collegam praemissi erant, qui nuntiarent adventum percunctarenturque, clam an palam, [p. 414] interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi melius visum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: