Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces,
[2]
quae ferunt in Tempe—is datus erat locus conloquio—, venit; tertio die datur ei Romanorum ac
sociorum frequens concilium.
[3]
ibi Philippus perquam
prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat,
[p. 104]
sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,
[4]
quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
[5]
quamquam
vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur
Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus 'quid?
[6]
nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum
et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?'
[7]
cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et
Aetolos orta est de Thebis;
[8]
nam eas populi Romani
iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris
rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam,
cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam
societatem Romanae praeposuissent;
[9]
Phaeneas et pro
societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui
Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum
esse,
[10]
ut belli praeda rerum, quae ferri agique possent,
Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur.
[11]
vos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges
rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.
[12]
quae si maneret, captarum tamen urbium
illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.'
[13]
haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo
gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque
ex eo cladium iis fuerunt.
[14]
cum Philippo ita convenit,
ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero
obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam
mitteret legatos; ad eam rem quattuor mensum indutiae essent.
[15]
si pax non impetrata ab senatu foret,
obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est,
causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur
maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.