Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam
provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum
Bois gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor
in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
[2]
novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt
ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam
ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret. eos
ludos per dies decem P. Cornelius fecit.
[3]
per idem
fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae dedicata
est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia
[p. 279]
P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat.
[4]
locaverant aedem faciendam ex senatus consulto
M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata
erat, dedicavit eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse
Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
[5]
item
Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus
duumvir dedicavit.
[6]
voverat eam sexdecim annis ante
M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque
eius cecidit; idem censor eam faciendam locavit M.
[7]
Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore
religione facta, quod novum cum Antiocho instabat
bellum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.