Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
sub idem fere tempus Ligures lege
sacrata coacto exercitu nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt.
[2]
Minucius usque ad
lucem intra vallum militem instructum tenuit intentus,
[3]
ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce
duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere;
[4]
postremo,
cum alia atque alia agmina erumperent, et integri
fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter
cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. caesa
supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque
minus trecenti perierunt.
[5]
duobus fere post mensibus
P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit.
[6]
duodetriginta milia hostium
occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et
quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor,
equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
[7]
ubi ut in numero scriptori
parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet,
quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam
extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius
victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores
caesae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.