Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
postquam vero coacta
omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si
in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint
ad bellum.
[2]
ad iram accedebat et difficultas eorum,
quae imperarentur—quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?
[3]
— et spes forte
oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum.
[4]
duodecumo
is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta
legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit.
[5]
inde
[p. 273]
Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis
prima vespera inter Macedonum Romanaque castra
medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in
stationem incidit Macedonum deductusque ad regem
est nondum convivio dimisso.
[6]
quod ubi nuntiatum
est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus
accumbere eum epularique iussit,
[7]
atque inde dimissis
aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere
quicquam vetuit,
[8]
Aetolorum prava consilia atque in
ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent.
[9]
sed praeteritorum, quae magis reprehendi
quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut
insultet adversis rebus eorum;
[10]
Aetolos quoque finire
tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse.
[11]
ita
datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam
Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.