Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
C. Livius praefectus Romanae classis, cum
quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat
apertas naves,
[2]
quae ex foedere debebantur, Siciliam
inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex
Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab
Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
[3]
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit,
cum venisset, percunctatus de statu belli—necdum
enim omnia in Graecia perpacata erant—et ubi
classis Romana esset,
[4]
postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem
esse, classem 'Piraei stare, maturandum ratus omnium
rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
[5]
Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad
veterem classem pervenit.
[6]
ad Scyllaeum Eumenes
rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu
incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret
[p. 284]
regnum—audiebat enim Antiochum Ephesi navales
terrestrisque parare copias—, an nusquam abscederet
ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.
[7]
a Piraeo
A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus.
[8]
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus,
quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.