Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. legati nonis Juniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus.
[2]
conpertum tamen adfirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfirmaverat et ipsi parum constanter negaverant.
[3]
[p. 43] in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Laelius M. Valerius Messala Sex. Digitius. 1
[4]
Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem.
[5]
inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitumis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntii tumultuosi missi.
[6]
triduum non plus Delphis moratus per Phthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque ullorum, per quos iter fecit, in regnum rediit.
[7]
[p. 44] nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo 2 fuissent, meminissent, nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri;
[8]
secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.