Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. ceteri populi Achaeorum, cum sententias
perrogarentur, societatem cum Attalo1 ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;
[2]
cum Romanis,
[p. 224]
quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus2 quo Romam mitti legati possent, dilata est;
[3]
in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit
et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum
admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio
oppugnante.
[4]
et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem
posuerunt castra; Romani in3 Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant,
primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter
oppidanos ac regium praesidium.
[5]
postquam uno
animo omnes, et Macedones tamquam communem
patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii
Androsthenen haud secus quam civem et suffragio
creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis
inde spes oppugnantibus4 in vi et armis et operibus erat.
[6]
undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
[7]
aries ex ea parte quam Romani
oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem
locum, quia nudatus munimento erat, protegendum
armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium
inter eos ac Romanos ortum est.
[8]
ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis
deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant
certamen, nec dubium erat, quin Macedonas
Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
[9]
[p. 226]
Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex5 Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi; hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.
[10]
promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam,
in altum excurrens; traiectus inde Corinthum
septem fere milium passuum.
[11]
eo Philocles, regius
et ipse praefectus, mille et quingentos milites per
Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi
qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.
[12]
auctor erat Attalus incensis operibus omittendae
extemplo oppugnationis; pertinacius Quinctius6 in incepto perstabat. is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse,in Attali sententiam concessit.
[13]
ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves
est. Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.