Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 268]
cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut
alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut
in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti
concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum
alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
[12]
imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum
sit, ut tantum in id, quo vocat natura, ducantur; ita
enim, quod solum possunt, melius efficient. si vero
liberalior materia contigerit et in qua merito ad
spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus
omittenda est.
[13]
nam licet sit aliquam in partem
pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat;
sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut
nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed
omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his
aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.
[14]
nam sunt haec duo vitanda prorsus:
unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne
ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod
minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.