Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 280]
ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit.
[2]
alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus
esset? ego, inquit, parmularius sum. nec sane
potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi.
porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt
habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt,
plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.
[3]
igitur impetu dicere se et viribus
uti gloriantur; neque enim opus esse probatione aut
dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia
plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum
optima quaeque a periculo petatur.
[4]
quin etiam in
cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat,
pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis
accommodant.
[5]
nonnulli certa sibi initia, priusquam
sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti
subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque
meditati desperata conectendi facultate deserunt et
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.