Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 282]
ad alia deinceps atque inde alia non minus communia
ac nota devertunt.
[6]
qui plurimum videntur habere
rationis, non in causas tamen laborem suum sed in
locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt
sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere,
iaculantur.
[7]
unde fit, ut dissoluta et ex diversis
congesta oratio cohaerere non possit similisque sit
commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt. magnas tamen
sententias et res bonas, ita enim gloriari solent,
elidunt; nam et barbari et servi; et si hoc sat est,
nulla est ratio dicendi.
12. ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque
hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti;
primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere
vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere
quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam
ducere putant robustius.
[2]
nam et gladiator, qui
armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius
corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit,
fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter
suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.