Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 270]
docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus,
Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter
utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando
pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem
diebus coronabatur, invictum.
[15]
et quanto id magis
oratoris futuri magistro providendum erit? non
enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut
aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut
mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis
excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non
est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis
consentiat.
9. plura de officio docentium locutus discipulos
id unum interim moneo, ut praeceptores suos non
minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non
quidem corporum sed mentium credant.
[2]
multum
haec pietas conferet studio; nam ita et libenter
audient et dictis credent et esse similes concupiscent,
in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque
convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
[3]
nam ut
illorum officium est docere, sic horum praebere se
dociles; alioqui neutrum sine altero sufficit. et
sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.