[54]
quae civitas umquam1 fuit antea, non dico Atheniensium
quae satis2 late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium
qui permultum classe ac maritimis3 rebus valuerunt,
non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam
disciplina navalis et gloria permansit4, quae civitas, inquam,
antea tam tenuis aut tam parvola5 fuit quae non portus suos
et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae
per se ipsa defenderet? at hercules6 aliquot annos continuos
ante legem Gabiniam ille populus Romanus7, cuius
usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus
pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non
modo utilitatis sed etiam8 dignitatis atque imperi caruit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 umquam fuit antea H: antea umquam fuit cett.
2 satis longe H
4 permansit Lambinus: remansit codd. inquam ς mg., Halm: umquam cett.
5 aut tam parvola scripsi: aut tam parvula insula H: tam parva insula cett.: quae tam parva insula Manutius
6 hercules H: hercule cett.
7 Romanus hrodius H
8 etiam H: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.