[23]
hunc in
illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque
rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque
recreavit. cuius in regnum postea quam L. Lucullus1
cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem
nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus
eis nationibus quas numquam populus Romanus neque
lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam
alia gravis atque vehemens opinio quae per2 animos gentium
barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi
diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum3 adductum.
ita nationes multae atque magnae novo quodam
terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus,
tametsi4 urbem ex Tigrani5 regno ceperat et proeliis usus erat
secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio
suorum commovebatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.