previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nec vero ipse metus curasque resolvere ductor,
sed maria aspectans 'heu qui datus iste deorum
705sorte labor nobis. serum ut veniamus ad amnem
Phasidis et mites' inquit 'dent vellera Colchi,
unde per hos iterum montes fuga?' talia fundit,
imperio fixos1 Iovis aeternumque revinctos
nescius. id2 fati certa nam lege manebat,
710siqua per hos undis umquam ratis isset apertis.
[p. 105]

Tum freta, quae longis fuerant impervia saeclis,
ad subitam stupuere ratem,3 Pontique iacentis
omen solum regesque patent gentesque repostae.
non alibi effusis cesserunt longius undis
715litora, nec tantas quavis4 Tyrrhenus et Aegon
volvat aquas, geminis et desint Syrtibus undae.
nam super huc vastos tellus quoque congerit amnes.
non5 septemgemini memorem quas exitus Histri,
quas Tanais flavusque6 Tyres Hypanisque Novasque
720addat opes, quantosque sinus Maeotia laxent
aequora. flumineo sic agmine fregit7 amari
vim salis hinc Boreae cedens glaciantibus8 auris
Pontus et exorta facilis concrescere bruma.
utque vel immotos ursae rigor invenit9 amnes
725vel freta versa vadis, hiemem sic unda per omnem
aut campo iacet aut tumido riget10 ardua fluctu,
atque hac Europam curvis anfractibus urget,11
hac12 Asiam Scytbicum specie sinuatus in arcum.
illic umbrosae semper stant aequore nubes
730et non certa dies, primo nec sole profundum
solvitur aut vernis cum lux aequata tenebris,
sed redit extremo tandem in sua litora tauro.

Iam Mariandynis advertit puppis harenis,
atque celer terras regemque exquirit Echion
735dicta ferens, lectos (fama est si nominis umquam)
Haemoniae subiisse viros, det litora fessis.
adproperat Lycus auditis laetatus Achivis,
ac simul Aesoniden omnemnque in regia turbam
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis,
[p. 106] 740mitis et in mediis effatur talia Grais:
'haud temere est: fato divum reor ad mea vectos
litora vos, odium quibus atque eadem ira13 furentis
Bebryciae saevaque pares de gente triumphi.
certa fides animis, idem quibus incidit hostis.14
745nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,
sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.
ultor ego, atque illuc cunctis accensus in armis
tunc aderam, cum vos mediis contenta ferebant
vela fretis. ilium in sanie taboque recenti
750vidimus aequoreo similem per litora monstro.
nec vero praecepta15 mihi suprema tyranni
fata queror bellove magis laetarer et armis
procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus16
ipse sua meritoque madent quod sanguine17 caestus.'
755excipit Aesonides 'tuus ergo in montibus ignis
ille? tuas acies medio de gurgite vidi?'
fatur, et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Pollux
en' ait, 'inviso solvit cui18 pectore poenas.'
ille virum circa mirantia Iumina volvit.
760festa dehinc mediis ineunt convivia tectis
communesque vocant superos, quorum eruta nutu
Bebrycia, et votis pariter praedaque19 fruuntur.

1 fixos Bon.2, fixus V

2 id Heinsius, et V, haec Baehrens | manebat T, manebat
needschecking V1

3 stupuere ratem M, stuperatem V

4 quavis Kr. et Vollmer, quamvis V (sed quau librarium scribere coepisse ex m lit. forma apparet), iunctus Thilo

5 Non V, num Slothouwer, sed cf. IV 444 sq.

6 flavusque Bon.1, fluusque V Tyres Maserius e cod. quodam, lyces V | nouasque V (fluvius ignotus, cf. VI 100), Melasque C

7 fregit T, regit V

8 glacialibus CT1

9 inuenit codd. Pii, inueniat V

10 rigat C

11 urguet Heinsius, anguet V, angit M2T2, auget C

12 hac Iunt,1 Huc V

13 eadem ira C, Sabellicus, adea mira V

14 habet Par.

15 praecepta etiam V exhibet, praerepta Bon.1, vulgo

16 ultus M2C, uultus V

17 sanguine M, g..guine V (duarum litt. spatio relicto

18 invito Schenkl | cui Iunt.1, qui V

19 praedaque Bon.1 praeda V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: