previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] [162]

Patet eciam et actor in oracione Ulixis ad Nausicam, honorare maxime viri et uxoris cum nupciis pudicam societatem. [165] oravit enim deos sibi dare virum et domum et unanimitatem optatam ad virum, non quamcunque sed bonam. nichil enim maius bonum ipsa in hominibus ait esse quam cum concordes vir et uxor in voluntatibus domum regunt. hinc patet rursus quod non laudat unanimitatem adinvicem [170] que circa prava servicia fit, sed eam que animo et prudencia iuste coniuncta est. nam voluntatibus domum regere id significat. et iterum dicens quia cum huiusmodi dilectio sit, multe quidem tristicie inimicis fiunt in ipsis, amicis vero gaudia multa, et maxime audiunt ipsum sicut vera [175] dicentem. nam viro et uxori circa optima concorditer existentibus necesse et utriusque amicos sibi adinvicem concordare, deinde fortes existentes esse terribiles inimicis, suis autem utiles: hiis vero discordantibus different et amici, deinde vero infirmos esse maxime ipsos huiusmodi sentire. [180]

in istis autem manifeste precipit actor ea quidem que prava et impudica, invicem inhibere, ea vero que iuxta posse et pudica et iusta sunt, indifferenter sibimet ipsis servire. studentes primo quidem curam parentum habere, vir quidem eorum qui sunt uxoris non minus quam suorum, [185] uxor vero eorum qui sunt viri. deinde filiorum et amicorum et rerum et tocius domus tamquam communis curam habeant, colluctantes adinvicem ut plurium bonorum ad commune uterque causa fiat et melior atque iustior, dimittens quidem superbiam, regens autem recte et habens humilem modum et [190] mansuetum. ut cum ad senectutem venerint, liberati a beneficio multaque cura et concupiscenciarum et voluptatum que interdum fiunt in iuventute, habeant invicem et filiis respondere, uter eorum ad domum plurium bonorum rector factus est, et statim scire aut per fortunam malum aut per virtutem [195] bonum. in quibus qui vicerit maximum meritum a diis consequitur, ut Pindarus aitdulce enim sibi cor et spes mortalium multiplicem voluntatem gubernat”, secundum autem a filiis feliciter ad senectutem depasci. propter que proprie et communiter decet iuste considerantes ad omnes deos et homines eum qui [200] vitam habet et multum ad suam uxorem et filios et parentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: