[5]
castra sunt in Italia contra populum Romanum
in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos
hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem
ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu
videtis1 intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae
molientem. si te iam2, Catilina, comprehendi, si interfici
iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius
omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum
esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse
oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum
denique interficiere3, cum iam nemo tam improbus, tam
perditus4, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure
factum esse fateatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.