This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Epidicvs
Heús, adulescens.
Thesprio
Quís properantem mé reprehendit pállio?
Ep.
Familiaris.
Th.
Fateor, nam odio es nimium familiariter.
Ep.
Réspice vero, Thésprio.
Th.
Oh,
Epidicumne ego conspicor?
Ep.
5Satis recte oculis uteris.
Th.
Salve.
Ep.
Di dent quae velis.
veníre salvom gaudeo.
Th.
Quid ceterum?
Ep.
Quod eo adsolet:
cena tibi dabitur.
Th.
Spondeo.
Ep.
Quid?
Th.
Me accepturum, si dabis.
Ep.
Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,
10córpulentior videre atque habitior.
Th.
Huic gratia.
Ep.
Quám quidem te iam diu
perdidisse oportuit.
T.
Mínus iam furtificus sum quam antehac.
E.
Quid ita?
T.
Rapio propalam.
Ep.
Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
15nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
vix adipiscendi potestas modo fuit.
Th.
Scurra es.
Ep.
Scio
te esse equidem hominem militarem.
Th.
Audacter quam vis dicito.
quid ais? perpetuen valuisti?
Ep.
Varie.
Th.
Qui varie valent,
capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.
Ep.
20Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.
Th.
Probe.
Ep.
Quid erílis noster filius?
Th.
Valet púgilice atque athletice.
Ep.
Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.
sed ubíst is?
Th.
Advenit simul.
Ep.
Vbi is ergo est? nisi si in vidulo
aut si in mellina attulisti.
Th.
Di te perdant.
Ep.
Te volo—
25percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.
Th.
Ius dícis.
Ep.
Me decet.
Th.
Iam tu autem nobis praeturam geris?
Ep.
Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?
Th.
At únum a praetura tua,
Epídice, abest.
Ep.
Quidnam?
Th.
Scies:
30lictores duo, duo ulmei
fasces virgarum.
Ep.
Vae tibi.
sed quíd ais?
Th.
Quid rogas?
Ep.
Vbi árma sunt Stratíppocli?
T.
Pól illa ad hostis transfugerunt.
E.
Armane?
T.
Atque equidem cito.
Ep.
Sérione dicis tu?
Th.
35Sério, inquam: hostes habent.
Ep.
Édepol facinus improbum.
Th.
At iam ante alii fecerunt idem.
erit illi illa res honori.
Ep.
Qui?
Th.
Quia ante aliis fuit.
Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:
travolaverunt ad hostis.
Ep.
Tum ille prognatus Theti
40sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
Th.
Supersede istis rebus iam.
Ep.
Tu ipse, ubi lubet, finem face.
Th.
Desiste percontarier.
Ep.
Loquere ipse: ubist Stratippocles?
Th.
45Est causa qua causa simul mecum ire veritust.
Ep.
Quidnam id est?
Th.
Patrem videre se nevolt etiam nunc.
Ep.
Quapropter?
Th.
Scies.
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam
dé praeda mercatust.
Ep.
Quid ego ex te audio?
Th.
Hoc quod fabulor.
Ep.
Cúr eam emit?
Th.
Animi causa.
Ep.
Quót illic homo animos habet?
50nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo,
ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina,
quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi.
Th.
Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.
Ep.
Vaé misero mihí, male perdidit me.
Th.
Quíd istuc? quidnam est?
Ep.
55Quid istanc quam emit, quanti eam emit?
Th.
Vili.
Ep.
Haud istuc te rogo.
Th.
Quid ígitur?
Ep.
Quot minis?
Th.
Tot: quadraginta minis.
íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,
in dies minasque argenti singulas nummis.
Ep.
Papae.
Th.
Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.
Ep.
60Di immortales, ut ego interii basilice.
Th.
Quid iam? aut quid est,
Epídice?
Ep.
Perdidit me.
Th.
Quís?
Ep.
Ille qui arma pérdidit.
Th.
Nam quíd ita?
Ep.
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
mittebat—sed taceam optumum est,
plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.
Th.
65Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom†
videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
Ep.
Potin út molestus ne sies?
Th.
Abeo.
Ep.
Asta, abire hinc non sinam.
Th.
Quíd nunc me retinés?
Ep.
Amatne ístam quam emit de praeda?
Th.
Rogas?
deperit.
Ep.
Detegetur corium de tergo meo. †
Th.
70Plusque amat quam te umquam amavit.
Ep.
Iuppiter te perduit.
Th.
Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum
venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;
íbi manere iussit, eo venturust ipsus.
Ep.
Quid ita?
Th.
Dicam:
quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari,
75quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.
Ep.
Eú edepol res turbulentas.
Th.
Mitte me ut eam nunciam.
Ep.
Haécine ubi scibit senex,
púppis pereunda est probe.
Th.
Quíd istuc ad me attinet,
80quó tu intereas modo?
Ep.
Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum,
benevolens cum benevolente.
Th.
Abi ín malam rem maxumam a me
cum ístac condicione.
Ep.
I sane, siquidem festinas magis.
Th.
Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.—
Ep.
85Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,
Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.
tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,
non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.
néque ego nunc quó modo
90me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet.
égo miser pérpuli
meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
ís suo fílio
fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.
95sí sibi nunc álteram
áb legione adduxit animi causa, corium perdidi.
nam úbi senex sénserit
síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
át enim tu praecave.
100át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.
néquam homo es, Epidice.
quí lubidost male loqui?
quía tu tete deseris.
quíd faciam? mén rogas?
105tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam
adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.
tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.
huc concedam, orationem unde horum placide persequar.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.