[12]
sequitur
illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem
in qua P. Clodius occisus esset1 senatum iudicasse contra
rem publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis
suis solum sed etiam studiis comprobavit. quotiens
enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus
universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
quando enim2 frequentissimo senatu quattuor aut summum
quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae
contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur,
cum diceret senatum non quod sentiret sed quod3 ego
vellem decernere. quae quidem si potentia est appellanda
potius quam propter4 magna in rem publicam merita mediocris
in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos
labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita
sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra
amentiam perditorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.