[65]
laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei,
sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire1
coguntur neque aliter facere possunt ei2 quibus commissa
tota res publica est3. quin etiam fuit audiendus4 popa Licinius
nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios
factos sibi confessos se5 de interficiendo Cn.6 Pompeio coniurasse,
dein7 postea se gladio percussum esse ab uno de
illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos8; arcessor
in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum.
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione
non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae,
confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu
punctum videretur pro ictu gladiatoris probari9.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.