[60]
age vero,
quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi
causa, 'cave sis mentiare1: Clodius insidias fecit Miloni?'
'fecit;' certa crux. 'nullas fecit:' sperata libertas. quid
hac quaestione certius? subito adrepti2 in quaestionem
tamen separantur ceteri3 et in arcas coniciuntur ne quis
cum eis conloqui possit: hi centum4 dies penes accusatorem
cum fuissent ab eo ipso accusatore5 producti sunt6. quid
hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.