[79]
quin sic attendite, iudices1. fingite animis—liberae
sunt enim2 nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur
ut ea cernimus quae videmus3—fingite igitur cogitatione
imaginem huius condicionis meae, si possimus4 efficere
Milonem ut5 absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit—quid
voltu6 extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret7
quos mortuus8 inani cogitatione percussit9? quid? si ipse
Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit
semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset
aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab
inferis excitare, utrum putatis potius facturum10 fuisse? etiam
si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare11, propter
rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis ultores
cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis12, et de
eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere
posset, ista lex lata numquam13 esset. huius ergo interfector
si esset, in confitendo ab eisne14 poenam timeret quos liberavisset?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iudĩces nempe. de interitu P. Clodi add. H: nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi add. ETδ, ego delevi
2 sunt enim ςBE: enim sunt HTδ
3 cernamus quae videmus ςB: cernamus quae non videmus H (cf. Quintil. ix. 2. 41)
4 possimus H: -sum id (vel iã) ς: -sim Tδ: -sum E
7 adficeret ςHb2: adfecerat Tδ: efficeret E
8 mortuos H
9 perculsit E
10 facturum esse H
12 nolitis Hδ, Quintil. v. 14. 2, Isidorus ii. 9: nolletis ET
13 ista lex lata numq. ς: ista lex numq. lata H: lata lex numq. cett.
14 iisne b2, ed. R: hisne (om. ne H) HETab1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.