previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. an vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit, quisquam in curiam venienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis latrocini vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex civitate sed ipsa civitas tuo et Gabini sceleri furorique cessisset? [27]

ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit. quo quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset. [28] sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri. erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. tu scilicet homo religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras frangere noluisti. caverat enim sibi ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque praeberes. itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: