24.
[56]
at audistis, patres conscripti, philosophi vocem. negavit
se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis,
o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem
huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum,
rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam
una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius
tandem te rei cupiditate arsisse defendes? saepe enim
vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur
triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam.
hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega
dicebat. neque enim quisquam potest exercitum
cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem
triumphi.
[57]
quod si te senatus populusque Romanus aut
non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere,
exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque
demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere.
nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis
umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem
splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus
verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non
modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso
senatu, non modo nullo populi Romani studio sed
nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium
fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque
omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu
totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia
tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur:
cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute,
cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas,
quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac
rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat?
[58]
non est integrum
Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit enim; non
gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus
triumphavit. Crasse, pudet me tui. quid est quod confecto
per te formidolosissimo bello coronam illam lauream
tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili,
Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam
doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum
errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario
meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis
impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos,
Scipiones, Marcellos, maximos! o amentem Paulum,
rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum
consulum, qui triumpharint!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.