32.
[79]
Caesarem non eadem de re publica sensisse quae
me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe
dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos
cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit,
invitavit, rogavit. non sum propter nimiam fortasse constantiae
cupiditatem adductus ad causam; non postulabam
ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem
sententiam meam tradidissem. adducta res in certamen
te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille
gessisset manerent, an rescinderentur. quid loquar plura?
si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut
quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego
non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae?
[80]
sed
praeterita mitto. me ut Cn. Pompeius omnibus studiis
suis, laboribus, vitae periculis complexus est, cum municipia
pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P. Lentulo
consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret, senatus
sententiam praestaret, in contionibus non modo se defensorem
salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur,
huius voluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi
non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem,
C. Caesarem, adiunxit. iam vides me tibi non inimicum
sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed
etiam amicum esse debere; quorum alter, id quod meminero,
semper aeque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod
obliviscar, sibi aliquando amicior quam mihi.
[81]
deinde hoc
ita fit ut viri fortes, etiam si ferro inter se comminus
decertarint, tamen illud contentionis odium simul cum ipsa
pugna armisque deponant. neque me ille odisse potuit
umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. habet hoc
virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortis
species eius et pulchritudo etiam in hoste posita delectet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.