14. eiusdem
Artem si spectes qua perfida certat AracneIurabis: "Sola haec moenia Pallas habet".
Si Methymnaeis pendentia cecuba ramis:
"Solus in hac thyasos urbe Lieus agit".
5Si galeas, ensen, clypeos, tormenta, sagittas:
"Mars ferus hic acies duraque tela movet".
Si vates, "Regnat Phoebus", si candida pictae
Dogmata rethoricae, "Regnat Atlantiades".
Si res et nummos, "Hilaris sors atque beata".
10Si mentem et corpus, "Iuppiter et Genius".
Omnia si simul haec, "Omnes dii sunt simul". Urbem
Quis putet hanc omnes sunt ubi caelicolae?