75. de morte Iacobi Corsici
Qui solet intonsos sertis ornare capillosEt tinctam roseo murice ferre togam,
Qui super Aeurotae ripas et per iuga Cynthi
Aspera vocali saxa movere lyra,
5Funerea cinctus palla miserabile carmen
Daulias ut nato concinit orba suo.
Nec tantum tristis fuit illo tempore Phoebus
Quo rapuit vatem Bacchica turba suum,
Quantum nunc saeva cecidit quia morte Iacobus
10Corsicus, Hetruscae gloria prima lyrae.
Ora sequebantur cuius modulantia carmen
Tigris, aper, taurus, gryps, lupus, ursa, leo.
Laeserat ille deos, turpi nam captus amore
Crimina damnavit, Roma, quia iste tua.
15Mortuus est; poenas vero pro crimine solvet
Saeva manus, iustos nam movet ira deos.