Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Verum hoc loco sumo verbis1
his eandem certe2 vim voluptatis3 Epicurum nosse4 quam
ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.5 Graece ἡδονήν,6 Latine voluptatem vocant.7
Quid est igitur, inquit, quod requiras?
Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis,
quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.
Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.
Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid8
dicat esse summum bonum,9 quo putet omnia referri
oportere?
Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.
Quid? idem iste, inquam,10 de voluptate quid sentit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.