Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[85]
Tibi hoc incredibile, quod1 beatissimum. quid? tuum credibile? si [p. 198]
enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus,
beatum esse numquam probabis; si ad prudentes,
alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute,
ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum
non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant
et vos repugnantia.
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de
beata vita?
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
Nonne igitur tibi videntur,2 inquit, mala?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.