Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est,
et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem
doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum
probetur oportet1 summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest2 esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus,
non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis
parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea
nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim
qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui
contra dicunt causam difficilem repellunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.